monumenta.ch > Plinius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 87
{LV} vesicae autem callithrix trita simul cum cumino et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quis Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II, flore roseo, radices tritae per se . . . . ceteri, laver crudum.